monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38 > 19 > 70 > 67 > 27 > 14 > 14 > 6 > 32 > 25 > 50 > 63 > 6
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 5 <<< >>> 7
Cicero, in Verrem, 2, 4, 6
1 Quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum in re eius modi? Quaerendum, credo, est Heius iste num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit, num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios venderet.2 At hominem video auctionem fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil umquam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacrarioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse.3 'Quid, si magnitudine pecuniae persuasum est ?' Veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae monumentisque maiorum pecuniam anteponeret. 4 'Sunt ista; verum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae'.5 Videamus quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, ab religione deducere.6 Ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre: 'Haec omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex milibus quingentis Verri vendita'.7 Sic rettulit. Recita. Ex TABVLIS. Iuvat me haec praeclara nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse.8 Cupidinem Praxiteli HS MDC! Profecto hinc natum est, 'Malo emere quam rogare'.
Cicero HOME
bnf7774.5
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik