monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5 > 3
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 2 <<<     >>> 4

Cicero, in Verrem, 2, 4, 3

1 Verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc quod dico Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules egregie factus ex aere.2 Is dicebatur esse Myronis, ut opinor, et certe .3 Item ante hos deos erant arulae, quae cuivis religionem sacrari significare possent.4 Erant aenea duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate, virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earum artificem - quem ? quemnam? recte admones - Polyclitum esse dicebant .5 Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie ; domus erat non domino magis ornamento quam civitati. 6 C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam 6 scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum hospes esset Heiorum, Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens fuit ad reportandum.7 Nuper homines nobilis eius modi , iudices, - sed quid dico 'nuper'? immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum quadridui causa , per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant. 8 Haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio e sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, Bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit.
Cicero HOME

bnf7774.3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik