monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5 > 3 > 67 > 29 > 46 > 12 > 38 > 32 > 58 > 47 > 48 > 42 > 50 > 52 > 7 > 33 > 20 > 54 > 10 > 43 > 37 > 64 > 73 > 2
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 1 <<<     >>> 3

Cicero, in Verrem, 2, 4, 2

1 C. Heius est Mamertinus - omnes hoc mihi qui Messanam accesserunt facile concedunt - omnibus rebus illa in civitate ornatissimus.2 Huius domus est vel optima Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis.3 Ea domus ante istius adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda est.4 Erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate in aedibus a maioribus traditum perantiquum, in quo signa pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate, quae non modo istum hominem ingeniosum et intellegentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas appellat, delectare possent, unum Cupidinis marmoreum Praxiteli; nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, artificum nomina.5 Idem, opinor, artifex eiusdem modi Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem Thespiae visuntur; nam alia visendi causa nulla est.6 Atque ille L. Mummius , cum Thespiadas, quae ad aedem Felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat consecratus, non attigit.
Cicero HOME

bnf7774.3