monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38 > 19 > 70 > 67 > 27 > 14 > 14 > 6 > 32 > 25 > 50 > 63 > 6 > 44 > 34 > 59 > 55 > 29 > 37 > 8 > 64 > 35 > 98
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 97 <<<
Cicero, in Verrem, 2, 3, 98
1 Dixi iam antea , iudices, ut has omnis iniurias tollatis, tamen ipsam rationem arandi spe magis et iucunditate quadam quam fructu atque emolumento teneri.2 Etenim ad incertum casum et eventum certus quotannis labor et certus sumptus impenditur.3 Annona porro pretium nisi in calamitate fructuum non habet; si autem ubertas in percipiendis fructibus fuit, consequitur vilitas in vendendis, ut aut male vendendum intellegas, si bene processit, aut male perceptos fructus, si recte licet vendere.4 Totae autem res rusticae eius modi sunt ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimae, venti tempestatesque , moderentur.5 Hinc cum unae decumae lege et consuetudine detrahantur , alterae novis institutis propter annonae rationem imperentur , ematur praeterea frumentum quotannis publice, postremo etiam in cellam magistratibus et legatis imperetur, quid aut quantum praeterea est quod aut liberum possit habere ille arator ac dominus in potestate suorum fructuum aut in ipsis fructibus solutum? Quodsi haec ferunt omnia, si potius vobis ac rei publicae quam sibi et suis commodis opera sumptu labore deserviunt, etiamne haec nova debent edicta et imperia praetorum et Aproni dominationem et Veneriorum servorum furta rapinasque ferre ? etiamne frumentum pro empto gratis dare? etiamne in cellam cum cupiant gratis dare ultro pecuniam grandem addere ? etiamne haec tot detrimenta atque damna cum maximis iniuriis contumeliisque perferre? Itaque haec, iudices, quae pati nullo modo potuerunt non pertulerunt. Arationes omnis tota Sicilia desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis; neque quicquam aliud agitur hoc iudicio nisi ut antiquissimi socii et fidelissimi , Siculi, coloni populi Romani atque aratores, vestra severitate et diligentia me duce atque auctore in agros atque in sedes suas revertantur.
Cicero HOME