monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94 > 61 > 20 > 3 > 16 > 21 > 40 > 65 > 16 > 48 > 31 > 13 > 15 > 3 > 47 > 97
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 96 <<< >>> 98
Cicero, in Verrem, 2, 3, 97
1 Atque utinam posset aliqua ratione hoc crimen quamvis falsa, modo humana atque usitata defendere: minore periculo vestro, minore periculo provinciarum omnium iudicaretis.2 Negaret hac aestimatione se usum, vos id credidissetis: homini credidisse, non factum comprobasse videremini .3 Nullo modo negare potest; urgetur a tota Sicilia; nemo est ex tanto numero aratorum a quo pecunia cellae nomine non sit exacta.4 Vellem etiam hoc posset dicere, nihil ad se istam rationem pertinere, per quaestores rem frumentariam esse administratam.5 Ne id quidem ei licet dicere, propterea quod ipsius litterae recitantur ad civitates de ternis denariis missae.6 Quae est igitur defensio? 'Feci quod arguis; coegi pecunias maximas cellae nomine; sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit'.7 Periculosum provinciis genus iniuriae confirmari iudicio, perniciosum nostro ordini populum Romanum existimare non posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in iudicando religiose defendere.8 Atque isto praetore, iudices,, non solum aestimandi frumenti modus non fuit, sed ne imperandi quidem; neque enim id quod debebatur , sed quantum commodum fuit imperavit.9 Summam faciam vobis ex publicis litteris ac testimoniis civitatum frumenti in cellam imperati: reperietis quinquiens tanto, iudices amplius istum quam quantum in cellam ei sumere licitum sit civitatibus imperasse.10 Quid ad hanc impudentiam addi potest, si et aestimavit tanti ut homines ferre non possent, et tanto plus quam erat ei concessum legibus imperavit? Quapropter cognita tota re frumentaria, iudices, iam facillime perspicere potestis amissam esse populo Romano Siciliam, fructuosissimam atque opportunissimam provinciam, nisi eam vos istius damnatione recuperatis .11 Quid est enim Sicilia si agri cultionem sustuleris et si aratorum numerum ac nomen exstinxeris? Quid autem potest esse in calamitate residui quod non ad miseros aratores isto praetore per summam iniuriam ignominiamque pervenerit? quibus, cum decumas dare deberent, vix ipsis decumae relictae sunt; cum pecunia deberetur, soluta non est; cum optima aestimatione senatus frumentum eos in cellam dare voluisset, etiam instrumenta agrorum vendere coacti sunt.
Cicero HOME