monumenta.ch > Cicero > 96
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 95 <<<     >>> 97

Cicero, in Verrem, 2, 3, 96

1 At enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo 9 non dicet Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et cogitare possitis, pertinere hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis cum potestate aut cum legatione se futuros aliquando arbitrentur.2 Praeclaros vero existimas iudices nos habere, quos alienis peccatis concessuros putes quo facilius ipsis peccare liceat.3 Ergo id volumus populum Romanum, id provincias, id socios nationesque exteras existimare, si senatores iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi? Quod si ita est, quid possumus contra illum praetorem dicere qui cotidie templum tenet, qui rem publicam sistere negat posse nisi ad equestrem ordinem iudicia referantur? Quodsi ille hoc unum agitare coeperit, esse aliquod genus cogendae pecuniae senatorium commune et iam prope concessum ordini, quo genere ab sociis maxima pecunia per summam iniuriam auferatur , neque id ullo modo senatoriis iudiciis reprehendi posse, idque, dum equester ordo iudicarit , numquam esse commissum, quis obsistet? quis erit tam cupidus vestri , tam fautor ordinis, qui de transferendis iudiciis possit recusare?
Cicero HOME