monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 94 <<< >>> 96
Cicero, in Verrem, 2, 3, 95
1 Quapropter, si vos semel in iudicando finem aequitatis et legis transieritis, scitote vos nullum ceteris in aestimando finem improbitatis et avaritiae reliquisse.2 Videte igitur quam multa simul a vobis postulentur.3 Absolvite eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa sociorum iniuria cepisse.4 Non est satis: sunt alii quoque complures qui idem fecerint.5 Absolvite etiam illos, si qui sunt, ut uno iudicio quam plurimos improbos liberetis.6 Ne id quidem satis est: facite ut ceteris posthac idem liceat.7 Licebit: adhuc parum est.8 Permittite ut liceat quanti quisque velit tanti aestimare. Permissum est : stultissimus quisque posthac minimo aestimabit .9 Videtis iam profecto, iudices, hac aestimatione a vobis comprobata neque modum posthac avaritiae cuiusquam neque poenam improbitatis futuram. 10 Quam ob rem quid agis, Hortensi? Consul es designatus, provinciam sortiturus es ; de aestimatione frumenti cum dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto recte factum esse defendes te facturum profiteare, et quasi quod isti licitum esse dices vehementer cupias tibi licere.11 Atqui, si id licebit, nihil est quod putetis quemquam posthac commissurum ut de pecuniis repetundis condemnari possit.12 Quantam enim quisque concupierit pecuniam, tantam licebit per cellae nomen aestimationis magnitudine consequatur.
Cicero HOME