monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 93 <<< >>> 95
Cicero, in Verrem, 2, 3, 94
1 Nam, per deos immortalis, videte, iudices, et prospicite animis quid futurum sit.2 Multi magnas pecunias ab invitis civitatibus atque ab invitis aratoribus ista ratione cellae nomine coegerunt, - omnino ego neminem video praeter istum, sed do hoc vobis et concedo, esse multos: in hoc homine rem adductam in iudicium videtis.3 Quid facere potestis? utrum, cum iudices sitis de pecunia capta conciliata, tantam pecuniam captam neglegere, an, cum lex sociorum causa rogata sit, sociorum querimonias non audire? Verum hoc quoque vobis remitto; neglegite praeterita, si vultis; sed ne reliquas spes turbetis atque omnis provincias evertatis, id providete, ne avaritiae, quae antehac occultis itineribus atque angustis uti solebat, auctoritate vestra viam patefaciatis inlustrem atque latam.4 Nam si hoc probatis et si licere pecunias isto nomine capi iudicatis, certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, posthac nemo nisi stultissimus non faciet.5 Improbi sunt qui pecunias contra leges cogunt, stulti qui quod licere iudicatum est praetermittunt . 6 Deinde, iudices, videte, quam infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum eripiendarum daturi .7 Si, ternos denarios qui coegit erit absolutus, quaternos, quinos , denos denique aut vicenos coget alius.8 Quae erit reprehensio? in quo primum iniuriae gradu resistere incipiet severitas iudicis? quotus erit iste denarius qui non sit ferendus, et in quo primum aestimationis iniquitas atque improbitas reprehendatur? Non enim a vobis summa, sed genus aestimationis erit comprobatum, neque hoc potestis iudicare, ternis denariis aestimare licere, denis non licere .9 Vbi enim semel ab annonae ratione et ab aratorum voluntate res ad praetoris libidinem translata est, non est iam in lege neque in officio, sed in voluntate hominum atque avaritia positus modus aestimandi.
Cicero HOME