monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41 > 33 > 57 > 4 > 19 > 55 > 51 > 42 > 41 > 2 > 87 > 57 > 32 > 21 > 39 > 4 > 58 > 93
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 92 <<< >>> 94
Cicero, in Verrem, 2, 3, 93
1 Noli igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem, quoniam non eodem tempore neque simili fecit annona: dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod Antonius uno adventu et vix menstruis cibariis fecerit, id istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. Antoni facto atque auctoritate defendito.2 Nam de Sex. quidem Peducaeo, fortissimo atque innocentissimo viro, quid dicetis? de quo quis umquam arator questus est? aut quis non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissimamque praeturam illius hominis existimat? Biennium provinciam obtinuit.3 Cum alter annus in vilitate, alter in summa caritate fuerit, num aut in vilitate nummum arator quisquam dedit aut in caritate de aestimatione frumenti questus est? At uberiora cibaria facta sunt caritate. 4 Credo; neque id est novum neque reprehendendum.5 Modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum, propter caritatem frumenti quae fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare.6 Quam ob rem non ego invideo commodis tuis, si quae ad te lege venerunt: iniuriam queror, improbitatem coarguo , avaritiam in crimen et in iudicium voco.7 Quodsi suspiciones inicere velitis ad pluris homines et ad pluris provincias crimen hoc pertinere, non ego istam defensionem vestram pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor.8 Etenim hoc dico, et magna voce dico, Vbicumque hoc factum est, improbe factum est; quicumque hoc fecit, supplicio dignus est.
Cicero HOME