monumenta.ch > Cicero > 66 > 92
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 91 <<< >>> 93
Cicero, in Verrem, 2, 3, 92
1 At idem fecit Sacerdos.2 Hominem innocentem et summa prudentia praeditum nominas; sed tum idem fecisse erit existimandus si eodem consilio fecerit.3 Nam genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum, sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpenditur.4 Non potest reprehendi ulla aestimatio quae aratori non modo incommoda non est sed etiam grata est.5 Sacerdos ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit.6 Cum esset ante novum tritici modius denariis v petiverunt ab eo civitates ut aestimaret.7 Remissior aliquanto eius fuit aestimatio quam annona ; nam aestimavit denariis iii .8 Vides eandem aestimationem propter temporis dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te criminis, in illo benefici, in te iniuriae. 9 Eodem tempore praetor Antonius iii denariis aestimavit post messem, summa in vilitate, cum aratores frumentum dare gratis mallent , et aiebat se tantidem aestimasse quanti Sacerdotem, neque mentiebatur; sed eadem ista aestimatione alter sublevarat aratores, alter everterat.10 Quod nisi omnis frumenti ratio ex temporibus esset et annona, non ex numero neque ex summa consideranda, numquam tam grati hi sesquimodii, Q. Hortensi, fuissent, quos tu cum ad mensurae tam exiguam rationem populo Romano in capita descripsisses , gratissimum omnibus fecisti; caritas enim annonae faciebat ut istuc , quod re parvum videtur, tempore magnum videretur.11 Idem istuc si in vilitate populo Romano largiri voluisses, derisum tuum beneficium esset atque contemptum.
Cicero HOME