monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7 > 69 > 26 > 2 > 13 > 54 > 60 > 53 > 9 > 6 > 47 > 34 > 1 > 91
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 90 <<< >>> 92
Cicero, in Verrem, 2, 3, 91
1 At in Sicilia factitatum est.2 Quae est ista condicio Siciliae? cur quae optimo iure propter vetustatem, fidelitatem, propinquitatem esse debet, huic praecipua lex iniuriae definitur? Sed in ista ipsa Sicilia non quaeram exemplum foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis.3 C. Marcelle, te appello.4 Siciliae provinciae, cum esses pro consule, praefuisti: num quae in tuo imperio pecuniae cellae nomine coactae sunt? Neque ego hoc in tua laude pono: alia sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque recreasti; nam hoc de cella ne Lepidus quidem fecerat, cui tu successisti. Quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes defendere? An me ad M. Antoni aestimationem frumenti exactionemque pecuniae revocaturus es? 'Ita,' inquit, 'ad Antoni'; hoc enim mihi significasse et adnuisse visus est. Ex omnibus igitur populi Romani praetoribus , consulibus, imperatoribus M. Antonium delegisti, et eius unum improbissimum factum, quod imitarere! Et hic utrum mini difficile est dicere an his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se ih re improbissima voluisse Antonium imitari quam si posset defendere nihil in vita se M. Antoni simile fecisse? Homines in iudiciis ad crimen defendendum non quid fecerit quispiam proferre solent, sed quid probarit .5 Antonium, cum multa contra sociorum salutem , multa contra utilitatem provinciarum et faceret et cogitaret, in mediis eius iniuriis et cupiditatibus mors oppressit. Tu mihi, quasi eius omnia facta atque consilia senatus, populus, iudices comprobarint, ita M. Antoni exemplo istius audaciam defendis?
Cicero HOME