monumenta.ch > Cicero > 21 > 90
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 89 <<< >>> 91
Cicero, in Verrem, 2, 3, 90
1 haec enim plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis ad audiendum.2 Africanos mihi et Catones et Laelios commemorabis et eos fecisse idem dices? Quamvis res mihi non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero.3 An, cum eos non poteris, proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C. Marium, Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes provincias habuerunt et frumentum cellae nomine imperaverunt.4 Magna est hominum auctoritas, et tanta ut etiam delicti suspicionem tegere possit.5 Non habes ne ex his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius aestimationis. Quo me igitur aut ad quae exempla revocas? Ab illis hominibus, qui tum versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur et iudicia severa fiebant , ad hanc hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quaeris? Non fugio ne hos quidem mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus exempla, non ea quae condemnat sequamur.6 Non circumspiciam, non quaeram foris: habeo iudices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur. 7 Exempla quaerimus, et ea non antiqua.8 Modo uterque horum exercitum habuit.9 Quaere, Hortensi, quoniam te recentia exempla delectant, quid fecerint.10 Itane vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit; P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset et ista ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset , non statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non avum Q. Metellum, clarissimum hominem , facere vidisset: C. Verres reperietur qui, quicquid expediat, id licere dicat? quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se fecisse defendat?
Cicero HOME