monumenta.ch > Cicero > 9 > 86
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 85 <<< >>> 87
Cicero, in Verrem, 2, 3, 86
1 Cogantur etiam nummi ab aratore? quo modo, quo iure, quo exemplo? Nam cum fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur iniuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quaesisset, in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent; quibus iniuriis gravissimis tamen illud erat miserum solacium, quod id perdere videbatur quod alio praetore eodem ex agro reparare posset. Nummos vero ut det arator quos non exarat , quos non aratro ac manu quaerit, boves et aratrum ipsum atque omne instrumentum vendat necesse est.2 Non enim debetis hoc cogitare: habet idem in nummis, habet in urbanis praediis. Nam cum aratori aliquid imponitur, non hominis si quae sunt praeterea facultates, sed arationis ipsius vis ac ratio consideranda est, quid ea sustinere, quid pati, quid efficere possit ac debeat; quamquam illi quoque homines sunt ab isto omni ratione exinaniti ac perditi, tamen hoc vobis est statuendum, quid aratorem ipsum arationis nomine muneris in rem publicam fungi ac sustinere velitis.3 Imponitis decumas, patiuntur; alteras, temporibus vestris serviendum putant; dent emptum praeterea; dabunt, si voletis. 4 Haec quam sint gravia, et quid his rebus detractis possit ad dominos puri ac reliqui pervenire, credo vos ex vestris impensis , ex vestris rebus rusticis coniectura adsequi posse.5 Addite nunc eodem istius edicta, instituta, iniurias; addite Aproni Veneriorumque servorum in agro decumano regna ac rapinas.6 Quamquam haec omitto: de cella loquor.7 Placet vobis in cellam magistratibus vestris frumentum Siculos gratis dare? Quid hoc indignius, quid iniquius? Atque hoc scitote aratoribus Verre praetore optandum ac petendum fuisse.
Cicero HOME