monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 84 <<< >>> 86
Cicero, in Verrem, 2, 3, 85
1 Hoc vero quid est? quam habet rationem non quaero aequitatis, sed ipsius improbitatis atque impudentiae? Neque enim est fere quicquam quod homines palam facere audeant in magistratu quamvis improbe , quin eius facti si non bonam, at aliquam rationem adferre soleant.2 Hoc quid est? Venit praetor; frumentum, inquit, me abs te emere oportet. Optime. Modium denario .3 Benigne ac liberaliter; nam ego ternis HS non possum vendere.4 Mihi frumentum non opus est, nummos volo.5 Nam sperabam , inquit arator, me ad denarios perventurum; sed, si ita necesse est, quanti frumentum sit considera.6 Video esse binis HS. Quid ergo a me tibi nummorum dari potest, cum senatus tibi quaternos HS dederit? Quid poscit ? Attendite et, vos quaeso, simul, iudices , aequitatem praetoris attendite. 7 Quaternos HS, quos mihi senatus decrevit et ex aerario dedit, ego habebo et in cistam transferam de fisco. Quid postea? quid? Pro singulis modiis, quos tibi impero, tu mihi octonos HS dato.8 Qua ratione? Quid quaeris rationem? non tantam rationem res habet quantam utilitatem atque praedam. Dic, dic , inquit ille, planius.9 Senatus te voluit mihi nummos, me tibi frumentum dare: tu eos nummos quos mihi senatus dare voluit ipse habebis ; a me, cui singulos denarios a te dari oportuit, binos auferes et huic praedae ac direptioni cellae nomen impones ? Haec deerat iniuria et haec calamitas aratoribus te praetore qua reliquis fortunis omnibus everterentur.10 Nam quid esse reliqui poterat ei qui per hanc iniuriam non modo fructum omnem amitteret , sed etiam omne instrumentum vendere cogeretur? Quonam se verteret? ex quo fructu nummos quos tibi daret inveniret? Decumarum nomine tantum erat ablatum quantum voluntas tulerat Aproni: pro alteris decumis emptoque frumento aut nihil datum aut tantum datum quantum reliqui scribae fecerant , aut ultro etiam, id quod didicistis, ablatum.
Cicero HOME