monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43 > 84
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 83 <<< >>> 85
Cicero, in Verrem, 2, 3, 84
1 Vide quam tibi defensionem patefecerim, quam iniquam in socios, quam remotam ab utilitate rei publicae, quam seiunctam a voluntate ac sententia legis.2 Tu, cum tibi ego frumentum in meis agris atque in mea civitate, denique cum in iis locis in quibus es , versaris, rem geris, provinciam administras, paratus sim dare, angulum mihi aliquem eligas provinciae reconditum ac derelictum? iubeas ibi me metiri quo portare non expediat, ubi emere non possim? Improbum facinus, iudices, non ferendum, nemini lege concessum, sed fortasse adhuc in nullo etiam vindicatum! Tamen ego hoc , quod ferri nego posse, Verri, iudices, concedo et largior.3 Si ullo in loco eius provinciae frumentum tanti fuit quanti iste aestimavit, hoc crimen in istum reum valere oportere non arbitror.4 Verum enim vero, cum esset HS binis aut etiam ternis quibusvis in locis provinciae, duodenos sestertios exegisti.5 Si mihi tecum neque de annona neque de aestimatione tua potest esse controversia, quid sedes, quid exspectas, quid defendis ? utrum tibi pecuniae coactae conciliatae videntur adversus leges, adversus rem publicam cum maxima sociorum iniuria, an vero id recte , ordine, e re publica, sine cuiusquam iniuria factum esse defendis ? Cum tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset et singulos tibi denarios adnumerasset quos tu pro singulis modiis aratoribus solveres , quid facere debuisti? Si quod L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus tulit, cum emisses quanti esset, quod superaret pecuniae rettulisses; si ut ambitiosi homines aut benigni, cum pluris senatus aestimasset quam quanti esset annona, ex senatus aestimatione, non ex annonae ratione solvisses; sin, ut plerique faciunt, in quo erat aliqui quaestus, sed is honestus atque concessus, frumentum, quoniam vilius erat, ne emisses, sumpsisses id nummorum quod tibi senatus cellae nomine concesserat.
Cicero HOME