monumenta.ch > Cicero > 46 > 30 > 5 > 19 > 2 > 16 > 6 > 32 > 37 > 89 > 15 > 77 > 27 > 82
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 81 <<<     >>> 83

Cicero, in Verrem, 2, 3, 82

1 hoc crimen est, ut intellegas non ex aestimatione neque ex ternis denariis pendere crimen, sed ex coniunctione annonae atque aestimationis.2 Etenim haec aestimatio nata est initio, iudices, non ex praetorum aut consulum, sed ex civitatum et aratorum commodo.3 Nemo enim fuit initio tam impudens qui, cum frumentum deberetur, pecuniam posceret.4 Certe hoc ab aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui imperabatur; cum aut frumentum vendidisset aut servare vellet aut in eum locum quo imperabatur portare nollet, petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento quanti frumentum esset dare liceret. Ex huiusce modi principio atque ex liberalitate et accommodatione magistratuum consuetudo aestimationis introducta est. 5 Secuti sunt avariores magistratus, qui tamen in avaritia sua non solum viam quaestus invenerunt, verum etiam exitum ac rationem defensionis.6 Instituerunt semper in ultima ac difficillima ad portandum loca frumentum imperare, ut vecturae difficultate ad quam vellent aestimationem pervenirent.7 In hoc genere facilior est existimatio quam reprehensio, ideo quod eum qui hoc facit avarum possumus existimare, crimen in eo constituere non tam facile possumus, quod videtur concedendum magistratibus nostris esse ut iis quo loco velint frumentum accipere liceat.8 Itaque hoc est quod multi fortasse fecerunt, sed ita multi ut ii quos innocentissimos meminimus aut audivimus non fecerint.
Cicero HOME