monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7 > 69 > 26 > 2 > 13 > 54 > 60 > 53 > 9 > 6 > 47 > 34 > 1 > 91 > 19 > 65 > 29 > 81
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 80 <<< >>> 82
Cicero, in Verrem, 2, 3, 81
1 Dictum, iudices, est de decumano frumento, dictum de empto, extremum reliquum est de aestimato; quod cum magnitudine pecuniae tum iniuriae genere quemvis debet commovere, tum vero eo magis quod ad hoc crimen non ingeniosa aliqua defensio sed improbissima confessio comparatur.2 Nam cum ex senatus consulto et ex legibus frumentum in cellam ei sumere liceret idque frumentum senatus ita aestimasset, quaternis HS tritici modium, binis hordei, iste hordei numero ad summam tritici adiecto tritici modios singulos cum aratoribus denariis ternis aestimavit.3 Non est in hoc crimen, Hortensi, ne forte ad hoc meditere, multos saepe viros bonos et fortis et innocentis cum aratoribus et cum civitatibus frumentum , in cellam quod sumi oporteret, aestimasse et pecuniam pro frumento abstulisse.4 Scio quid soleat fieri, scio quid liceat; nihil quod antea fuerit in consuetudine bonorum nunc in istius facto reprehenditur; hoc reprehendo, quod, cum in Sicilia HS binis tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat, summum HS ternis, id quod et testimoniis omnium et tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denarios exegit;
Cicero HOME