monumenta.ch > Cicero > 66 > 80
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 79 <<< >>> 81
Cicero, in Verrem, 2, 3, 80
1 Tu ex pecunia publica HS terdeciens scribam tuum permissu tuo cum abstulisse fateare, reliquam tibi ullam defensionem putas esse? hoc quemquam ferre posse, hoc quemquam denique nunc tuorum advocatorum animo aequo audire arbitrare, qua in civitate C. Catoni, consulari homini, clarissimo viro, HS vll1 lis aestimata sit, in eadem civitate apparitori tuo esse concessum ut HS terdeciens uno nomine auferret? Hinc ille est anulus aureus quo tu istum in contione donasti; quae tua donatio singulari impudentia nova Siculis omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur.2 Saepe enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re publica gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt: tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem donandi causa advocare ausus es? Neque enim solum scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui dissimillimum, Q. Rubrium, excellentem virtute auctoritate copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium, sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium, summo splendore ingenio gratia praeditum. 3 Quid haec sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt? Siculos praeterea potentissimos nobilissimosque donasti, qui non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed ornatiores tuo iudicio ad testimonia dicenda venerunt.4 Quibus ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex praeda aut manubiis haec abs te donatio constituta est? an quod te praetore paucorum adventu myoparonum classis pulcherrima, Siciliae praesidium propugnaculumque provinciae, piratarum manibus incensa est? an quod ager Syracusanus praedonum incendiis te praetore vastatus est? an quod forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? an quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit? Nihil possum reperire quam ob rem te in istam amentiam incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne oblivisci quidem rerum tuarum [male gestarum ] liceret.5 Anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata.6 Quod erat os tuum, cum videbas in contione eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabas , qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationis fuit? Illa scilicet vetus atque imperatoria, QVANDOQVE TV QVIDEM IN PROELIO, IN BELLO, IN RE MILITARI - cuius ne mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, QVANDOQVE TV NVLLA VMQVAM MIHI IN CVPIDITATE AC TVRPITVDINE DEFVISTI OMNIBVSQVE IN ISDEM FLAGITIIS MECVM ET IN LEGATIONE ET IN PRAETVRA ET HIC IN SICILIA VERSATVS ES, OB EAS RES TE, QVONIAM RE LOCVPLETAVI, HOC ANVLO AVREO DONO? Vera haec fuisset oratio; neque enim iste anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed hominem locupletem esse declarat.7 Ita eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem pecuniae iudicamus.
Cicero HOME