monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69 > 16 > 34 > 63 > 36 > 68 > 70 > 54 > 17 > 65 > 12 > 47 > 43 > 79
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 78 <<<     >>> 80

Cicero, in Verrem, 2, 3, 79

1 Dicerem hoc mihi totum esse attribuendum, iudices, si illi umquam hoc a me postulassent, si umquam omnino cogitassent.2 Quam ob rem enim scriba deducat, ac non potius mulio qui advexerit , tabellarius cuius adventu certiores facti petiverunt, praeco qui adire iussit, viator aut Venerius qui fiscum sustulit? Quae pars operae aut opportunitatis in scriba est cur ei non modo merces tanta detur, sed cur cum eo tantae pecuniae partitio fiat? 'Ordo est honestus'.3 Quis negat, aut quid ea res ad hanc rem pertinet? Est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publicae periculaque magistratuum committuntur.4 Itaque ex his scribis qui digni sunt illo ordine, patribus familias , viris bonis atque honestis, percontamini quid sibi istae quinquagesimae velint: iam omnibus intellegetis novam rem totam atque indignam videri. 5 Ad eos me scribas revoca, si placet, noli hos colligere, qui nummulis corrogatis de nepotum donis ac de scaenicorum corollariis, cum decuriam emerunt, ex primo ordine explosorum in secundum ordinem civitatis se venisse dicunt.6 Eos scribas tecum disceptatores huius criminis habebo qui istos scribas esse moleste ferunt .7 Tametsi cum in eo ordine videamus esse multos non idoneos, qui ordo industriae propositus est et dignitati, mirabimur turpis aliquos ibi esse quo cuivis pretio licet pervenire?
Cicero HOME