monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57 > 15 > 13 > 8 > 21 > 2 > 78
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 77 <<<     >>> 79

Cicero, in Verrem, 2, 3, 78

1 Ex omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis nominibus deductiones fieri solebant, primum pro spectatione et collybo, deinde pro nescio quo cerario.2 Haec omnia, iudices, non rerum certarum, sed furtorum improbissimorum sunt vocabula.3 Nam collybus esse qui potest, cum utuntur omnes uno genere nummorum? Cerarium vero - quid ? quo modo hoc nomen ad rationes magistratus, quo modo ad pecuniam publicam adlatum est? Nam illud genus tertium deductionis erat eius modi, quasi non modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed plane necesse esset .4 Scribae nomine de tota pecunia binae quinquagesimae detrahebantur. Quis tibi hoc concessit, quae lex, quae senatus auctoritas, quae porro aequitas, ut tantam pecuniam scriba tuus auferret sive de aratorum bonis sive de populi Romani vectigalibus? Nam si potest ista pecunia sine aratorum iniuria detrahi, populus Romanus habeat, in tantis praesertim aerari angustiis; sin autem et populus Romanus voluit, et aequum est ita solvi aratoribus, tuus apparitor parva mercede populi conductus de aratorum bonis praedabitur? Et in hac causa scribarum ordinem in me concitabit Hortensius et eorum commoda a me labefactari atque oppugnari iura dicet? Quasi vero hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo iure concessum.5 Quid ego vetera repetam aut quid eorum scribarum mentionem faciam quos constat sanctissimos homines atque innocentissimos fuisse? Non me fugit, iudices, vetera exempla pro fictis fabulis iam audiri atque haberi: in his temporibus versabor miseris ac perditis.6 Nuper, Hortensi, quaestor fuisti.7 Quid tui scribae fecerint, tu potes dicere: ego de meis hoc dico, cum in eadem ista Sicilia pro frumento pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos homines scribas haberem, L. Mamilium et L. Sergium, non modo istas duas quinquagesimas, sed omnino nummum nullum cuiquam esse deductum.
Cicero HOME