monumenta.ch > Cicero > 46 > 30 > 5 > 19 > 2 > 16 > 6 > 32 > 37 > 89 > 15 > 77
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 76 <<< >>> 78
Cicero, in Verrem, 2, 3, 77
1 Etenim nova quoque alia res, iudices , exstitit in hoc crimine, quae tollat omnem dubitationem superioris illius decumani criminis.2 Nam ut illud missum faciam, permultos aratores in alteras decumas et in haec DCCC milia modium, quod emptum populo Romano darent, non habuisse, et a tuo procuratore, hoc est ab Apronio, emisse, ex quo intellegi potest nihil te aratoribus reliqui fecisse, - ut hoc praeteream, quod multorum est testimoniis expositum, potest illo quicquam esse certius, in tua potestate atque in tuis horreis omne frumentum Siciliae per triennium atque omnis fructus agri decumani fuisse? Cum enim a civitatibus pro frumento pecuniam exigebas, unde erat frumentum quod Romam mitteres, si tu id non omne clausum et compressum possidebas? Ita in eo frumento primus tibi ille quaestus erat ipsum frumentum , quod erat ereptum ab aratoribus, alter, quod frumentum improbissime per triennium partum non semel sed bis, neque uno sed duobus pretiis unum et idem frumentum vendidisti, semel civitatibus HS xv in medimnum, iterum populo Romano, a quo HS XXI in medimna pro eodem illo frumento abstulisti.3 At enim frumentum Centuripinorum et Agrigentinorum et non nullorum fortasse praeterea probasti et his populis pecuniam dissolvisti. Sint sane aliquae civitates in eo numero, quarum frumentum improbare nolueris; quid tandem? his civitatibus omnisne pecunia quae pro frumento debita est dissoluta est? Vnum mihi reperi non populum, sed aratorem: vide, quaere, circumspice, si quis forte est ex ea provincia, in qua tu triennium praefuisti, qui te nolit perisse: unum, inquam, da mihi ex illis aratoribus qui tibi ad statuam pecuniam contulerunt, qui sibi dicat omne esse pro frumento quod oportuerit solutum.4 Confirmo, iudices, neminem esse dicturum.
Cicero HOME