monumenta.ch > Cicero > 74 > 75
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 74 <<< >>> 76
Cicero, in Verrem, 2, 3, 75
1 Quae est ergo ista ratio aut quae potius amentia , frumentum improbare id quod ex eo loco sit ex quo senatus et populus Romanus emi voluerit, et ex eo acervo ex quo partem tu idem decumarum nomine probaris; deinde a civitatibus pecuniam ad emendum frumentum cogere, cum ex aerario acceperis? Vtrum enim te lex Terentia Siculorum pecunia frumentum emere an populi Romani pecunia frumentum a Siculis emere iussit? Iam vero ab isto omnem illam ex aerario pecuniam, quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, lucri factam videtis.2 Accipis enim HS xv pro medimno; tanti enim est illo tempore medimnum; retines HS XXI ; tanti enim est frumentum Siciliense ex lege aestimatum.3 Quid interest utrum hoc feceris an frumentum Siciliense non improbaris, sed frumento probato et accepto pecuniam publicam tenueris omnem neque quicquam ulli dissolveris civitati? cum aestimatio legis eius modi sit ut ceteris temporibus tolerabilis Siculis, te praetore etiam grata esse debuerit.4 Est enim modius lege HS IIIS aestimatus, fuit autem te praetore, ut tu in multis epistulis ad amicos tuos gloriaris, HS II .5 Sed fuerit HS iis , quoniam tu tantum a civitatibus in modios singulos exegisti; cum, si solveres Siculis tantum quantum te populus Romanus iusserat, aratoribus fieri gratissimum posset, tu non modo eos accipere quod oportebat noluisti, sed etiam dare quod non debebant coegisti? Atque haec ita gesta esse, iudices, cognoscite et ex litteris publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil fictum , nihil ad tempus accommodatum intellegetis; omnia quae dicimus rationibus populorum non interpositis neque perturbatis neque repentinis, sed certis, institutis, ordine relata atque confecta sunt.6 Recita.7 RATIONES HALAESINORVM. Cui pecuniam datam dicit? Dic etiam clarius.8 VOLCATIO, TIMARCHIDI, MAEVIO.
Cicero HOME