monumenta.ch > Cicero > 15 > 72
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 71 <<< >>> 73
Cicero, in Verrem, 2, 3, 72
1 Vettius, tuus familiarissimus, Vettius, tuus adfinis, cuius sororem habes in matrimonio, tuae frater uxoris , Vettius, frater tui quaestoris, testatur litteris impudentissimum tuum furtum certissimumque peculatum; nam quo alio nomine pecuniae publicae faeneratio est appellanda? RECITA RELIQVA. Scribam tuum dicit, Verres, huius perscriptorem faenerationis fuisse: ei quoque magistri minantur in litteris, et casu scribae tum duo magistri fuerunt cum Vettio. Binas centesimas ab sese ablatas ferendum non putant, et recte non putant .2 Quis enim hoc fecit umquam, quis denique conatus est facere aut posse fieri cogitavit, ut, cum senatus usura publicanos saepe iuvisset, magistratus a publicanis pecuniam pro usura auderet auferre? Certe huic homini spes nulla salutis esset, si publicani, hoc est si equites Romani iudicarent: minor esse nunc, iudices, vobis disceptantibus debet, et tanto minor quanto est honestius alienis iniuriis quam re sua commoveri.3 Quid ad haec respondere cogitas? utrum factum negabis an tibi hoc licitum esse defendes? Negare qui potes? an ut tanta auctoritate litterarum, tot testibus publicanis convincare Licuisse vero qui? Si hercule te tuam pecuniam praetorem in provincia faeneratum docerem, tamen effugere non posses; sed publicam, sed ob frumentum decretam, sed a publicanis faenore acceptam , hoc licuisse cuiquam probabis? quo non modo ceteri, sed tu ipse nihil audacius improbiusque fecisti. Non mehercule hoc, quod omnibus singulare videtur, - de quo mihi deinceps dicendum est, - possum, iudices, dicere audacius esse aut impudentius, quod permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino: maior haec praeda fortasse , sed illa impudentia certe non minor. 4 Et quoniam de illa faeneratione satis dictum est, nunc de hac tota pecunia aversa, quaeso, cognoscite.
Cicero HOME