monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 68 <<< >>> 70
Cicero, in Verrem, 2, 3, 69
1 Quibus in rebus non solum filio, Verres , verum etiam rei publicae fecisti iniuriam.2 Susceperas enim liberos non solum tibi sed etiam patriae, qui non modo tibi voluptati sed etiam qui aliquando usui rei publicae esse possent .3 Eos instituere atque erudire ad maiorum instituta, ad civitatis disciplinam, non ad tua flagitia neque ad tuas turpitudines debuisti: esset ex inerti atque improbo et impuro parente navus et pudens et probus filius, haberet aliquid abs te res publica muneris.4 Nunc pro te Verrem substituisti alterum civitati; nisi forte hoc deteriorem , si fieri potest, quod tu eius modi evasisti non in hominis luxuriosi, sed tantum in furis ac divisoris disciplina educatus; quid isto fore festivius arbitramur, si est tuus natura filius, consuetudine discipulus, voluntate similis? Quem ego, iudices, quamvis bonum fortemque facile paterer evadere; non enim me inimicitiae commovent, si quae mihi cum isto futurae sunt.5 Nam si in omnibus rebus innocens fuero meique similis, quid mihi istius inimicitiae nocebunt? sin aliqua in re Verris similis fuero, non magis mihi deerit inimicus quam Verri defuit.6 Etenim, iudices, eius modi res publica debet esse, et erit veritate iudiciorum constituta, ut inimicus neque deesse nocenti possit neque obesse innocenti.7 Quapropter nulla res est quam ob rem ego istum nolim ex paternis probris ac vitiis emergere; id quod tametsi isti difficile est, tamen haud scio an fieri possit, praesertim si, sicut nunc fit, custodes amicorum eum sectabuntur, quoniam pater tam neglegens ac dissolutus est. 8 Verum huc longius quam voluntas fuit ab epistula Timarchidi digressa est oratio mea, qua recitata conclusurum me esse crimen decumanum dixeram; ex quo intellexistis innumerabilem frumenti numerum per triennium aversum ab re publica esse ereptumque aratoribus.
Cicero HOME