monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 66 <<< >>> 68
Cicero, in Verrem, 2, 3, 67
1 IN COHORTE CARVS HABEBERE .2 Quid est hoc 'in cohorte'? quo pertinet? Apronium doces? quid? in vestram cohortem te monitore an sua sponte pervenerat? QVOD CVIQVE OPVS EST,OPPONE. Qua impudentia putatis eum in dominatione fuisse qui in fuga tam improbus sit? Ait omnia pecunia effici posse: dare, profundere oportere, si velis vincere.3 Non hoc mihi tam molestum est Apronio suadere Timarchidem, quam quod hoc idem patrono suo praecipit.4 TE POSTVLANTE OMNES VINCERE SOLENT. Verre quidem praetore, non Sacerdote, non Peducaeo, non hoc ipso Metello.5 SCIS METELLVM SAPIENTEM ESSE. Hoc vero ferri iam non potest, inrideri viri optimi, L. Metelli, ingenium et contemni ac despici a fugitivo Timarchide.6 SI VOLTEIVM HABEBIS, OMNIA LVDIBVNDVS CONFICIES .7 Hic vehementer errat Timarchides, qui aut Volteium pecunia corrumpi putet posse, aut Metellum unius arbitratu gerere praeturam, sed errat coniectura domestica .8 Quia multos et per se et per alios multa ludibundos apud Verrem effecisse vidit , ad omnis eosdem patere aditus arbitratur.9 Facilius vos efficiebatis ludibundi quae volebatis a Verre, quod multa eius ludorum genera noratis.10 INCVLCATVM EST METELLO ET VOLTEIO TE ARATORES EVERTISSE. Quis istuc Apronio attribuebat, cum aratorem aliquem everterat, aut Timarchidi, cum ob iudicandum aut decernendum aut imperandum aliquid aut remittendum pecuniam acceperat, aut Sextio lictori , cum aliquem innocentem securi percusserat? Nemo; omnes ei tum attribuebant quem nunc condemnari volunt. 11 OBTVDERVNT EIVS AVRIS TE SOCIVM PRAETORIS FVISSE. Videsne hoc quam clarum sit et fuerit, cum etiam Timarchides hoc metuat? concedesne non hoc crimen nos in te confingere, sed iam pridem ad crimen aliquam defensionem libertum quaerere? Libertus et accensus tuus, et tibi ac liberis tuis omnibus in rebus coniunctus ac proximus, ad Apronium scribit vulgo esse ab omnibus ita demonstratum Metello, tibi Apronium in decumis socium fuisse.12 FAC SCIAT IMPROBITATEM ARATORVM; IPSI SVDABVNT, Sl DI VOLVNT. Quod istuc, per deos immortalis, aut qua de causa excitatum esse dicamus in aratores tam infestum odium atque tantum? Quantam iniuriam fecerunt Verri aratores ut eos etiam libertus et accensus eius tam irato animo ac litteris insequatur?
Cicero HOME