monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43 > 84 > 77 > 66
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 65 <<< >>> 67
Cicero, in Verrem, 2, 3, 66
1 Venio nunc ad epistulam Timarchidi , liberti istius et accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum peroraro .2 Haec epistula est, iudices, quam nos Syracusis in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus.3 Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de provincia decessisset, Timarchidi manu scripta.4 Recita.5 EPISTVLA TIMARCHIDI .6 TIMARCHIDES VERRIS ACCENSVS SALVTEM DICIT. Iam hoc quidem non reprehendo quod adscribit 'accensus'; cur enim sibi hoc scribae soli sumant , 'L. PAPIRIVS SCRIBA'? Volo ego hoc esse commune accensorum, lictorum, viatorum.7 FAC DILIGENTIAM ADHIBEAS, QVOD AD PRAETORIS EXISTIMATIONEM ATTINET. Commendat Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat.8 Bono praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni constituitur diligentia atque auctoritate.9 HABES VIRTVTEM, ELOQVENTIAM . 10 Quam copiose laudatur Apronius a Timarchide, quam magnifice! Cui ego illum non putem placere oportere qui tanto opere Timarchidi probatus sit? HABES SVMPTVM VNDE FACIAS. Necesse est, si quid redundarit de vestro frumentario quaestu, ad illum potissimum per quem agebatis defluxisse.11 SCRIBAS, APPARITORES RECENTIS ARRIPE; CVM L. VOLTEIO, QVI PLVRIMVM POTEST, CAEDE, CONCIDE. Videte quam valde malitiae suae confidat Timarchides, qui etiam Apronio improbitatis praecepta det.12 Iam hoc 'caede, concide'! nonne vobis verba domo patroni depromere videtur ad omne genus nequitiae accommodata? VOLO, Ml FRATER , FRATERCVLO TVO CREDAS. Consorti quidem in lucris atque furtis , gemino et simillimo nequitia, improbitate, audacia.
Cicero HOME