monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40 > 20 > 46 > 50 > 33 > 41 > 58 > 42 > 31 > 45 > 62
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 61 <<< >>> 63
Cicero, in Verrem, 2, 3, 62
1 Ecquis est iudex cui non ab initio decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse? Quis hoc non ex eo statim iudicavit , quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra omnium consuetudinem atque instituta vendidisse? Verum ut istos ego iudices tam severos, tam diligentis, tam religiosos non habeam , ecquis est ex iniuriarum magnitudine, improbitate decretorum, iudiciorum iniquitate qui hoc non iam dudum statuerit et iudicarit? Etiam sane sit aliquis dissolutior in iudicando, legum offici rei publicae sociorum atque amicorum neglegentior: quid? is possitne de istius improbitate dubitare, cum tanta lucra facta, tam iniquas pactiones vi et metu expressas cognoverit, cum tanta praemia civitates vi atque imperio, virgarum ac mortis metu, non modo Apronio atque eius similibus verum etiam Veneriis servis dare coactas? Quodsi quis sociorum incommodis minus commovetur, - si quem aratorum fugae calamitates exsilia suspendia denique non permovent, - non possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam, relictos agros ex civitatum litteris et ex epistula L. Metelli cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime iudicetur. Erit etiam aliquis qui haec omnia dissimulare ac neglegere possit? Attuli sponsiones ipso praesente factas de decumarum societate ab ipso prohibitas iudicari: quid est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare? Non dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen progrediar longius, non mehercule quo magis hoc vobis persuadeatur quam iam persuasum esse confido, sed ut ille aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat ea se putare emere quae ipse semper habuit venalia, - fidem ius iurandum veritatem officium religionem, - desinant amici eius ea dictitare quae detrimento maculae invidiae infamiae nobis omnibus esse possint. 2 At qui amici! O miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque indignitate ordinem senatorium! Albam Aemilium sedentem in faucibus macelli loqui palam vicisse Verrem, emptos habere iudices, alium HS cccc, alium HS D, quem minimo, ccc! Atque ei cum responsum esset fieri non posse, multos testis esse dicturos, me praeterea causae non defuturum, 'Licet hercle ,' inquit, 'omnes omnia dicant, in illo, nisi ita res manifesta erit adlata ut responderi nihil possit, vicimus'. 3 Bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem.4 Nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: res manifestas quaeris.5 Non quaero iudices Cassianos, veterem iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; Albam habebo iudicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, cum a scurris semper potius gladiator quam scurra appellatus sit ; adferam rem eius modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum.
Cicero HOME