monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 60 <<<     >>> 62

Cicero, in Verrem, 2, 3, 61

1 Adductus erat in sermonem, invidiam, vituperationem; dictitarat homo improbus atque impurus, Apronius, socium esse praetorem; venerat res in iudicium atque discrimen ; potestas erat isti homini integro atque innocenti data, ut, in Apronium cum animum advertisset , sese gravissima levaret infamia.2 Quid excogitat poenae, quid animadversionis in Apronium? Cogit Scandilium Apronio ob singularem improbitatem atque audaciam praedicationemque nefariae societatis HS v mercedis ac praemi nomine dare.3 Quid interfuit, homo audacissime, utrum hoc decerneres, an id quod Apronius dictitabat tute de te profiterere ac dictitares? Quem hominem, si qui pudor in te atque adeo si qui metus fuisset, sine supplicio dimittere non debuisti, hunc abs te sine praemio discedere noluisti? Omnia simul intellegere potestis , iudices, ex hoc uno crimine Scandiliano: primum hoc non esse Romae natum de societate decumarum, non ab accusatore fictum, non, - ut solemus interdum in defensionibus dicere, - crimen domesticum ac vernaculum, non ex tempore periculi tui constitutum, sed vetus, agitatum iam et te praetore iactatum, et non ab inimicis Romae compositum sed Romam ex provincia deportatum . 4 Simul illud intellegi potest istius in Apronium studium, Aproni de isto non modo confessio verum etiam commemoratio.5 Eodem accedit quod hoc quoque intellegere potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis suae iudicium extra cohortem suam committendum fuisse nemini.
Cicero HOME