monumenta.ch > Cicero > 59
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 58 <<< >>> 60
Cicero, in Verrem, 2, 3, 59
1 Satisne vobis praetori improbo circumdati cancelli videntur in sua provincia, immo vero in sella ac tribunali, ut aut de suo capite iudicium fieri patiatur praesens ac sedens, aut confiteatur se omnibus iudiciis convinci necesse esse? Sponsio est, NI TE APRONIVS SOCIVM IN DECVMIS ESSE DICAT; provincia tua est, ades, abs te iudicium postulatur; quid facis, quid decernis? Recuperatores dicis te daturum.2 Bene agis; tametsi qui tantis erunt cervicibus recuperatores qui audeant in provincia, cum praetor adsit, non solum contra voluntatem eius sed etiam contra fortunas iudicare? Verum esto; manifesta res est; nemo esset quin hoc se audisse liquido diceret; locupletissimus quisque ac certissimus testis esset; nemo erat Sicilia tota quin sciret decumas esse praetoris, nemo quin audisset id Apronium dictitasse; praeterea conventus honestus Syracusis, multi equites Romani, viri primarii, ex qua copia recuperatores reici oporteret, qui aliter iudicare nullo modo possent.3 Instat Scandilius poscere recuperatores.4 Tum iste homo innocens, qui illam suspicionem levare atque ab sese removere cuperet, recuperatores dicit se de cohorte sua daturum.
Cicero HOME