monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38 > 19 > 70 > 67 > 27 > 14 > 14 > 6 > 32 > 25 > 50 > 63 > 6 > 44 > 34 > 59 > 55
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 54 <<< >>> 56
Cicero, in Verrem, 2, 3, 55
1 Exspectate etiam, iudices, exspectate , si potestis, auctoritatem accusationis meae.2 Dico aratores istius avaritia eiectos: scribit Metellus 'reliquos' ab se esse confirmatos.3 Dico agros relictos arationesque esse desertas : scribit Metellus aratorum esse 'penuriam'.4 Hoc cum scribit, illud ostendit, deiectos , fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos.5 Quibus si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteret , praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non laboratis. 6 Atque ut intellegatis ab isto prae lucro praedaque praesenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad extremum scribat Metellus .7 IN RELIQVVM TAMEN TEMPVS VECTIGALIBVS PROSPEXI. In reliquum tempus vectigalibus ait se prospexisse.8 Non scriberet se vectigalibus prospexisse nisi hoc vellet ostendere, te vectigalia perdidisse.9 Quid enim erat quod vectigalibus prospiceret Metellus in decumis et in tota re frumentaria, si iste non vectigalia populi Romani quaestu suo pervertisset? Atque ipse Metellus, qui vectigalibus prospicit, qui 'reliquos' aratores colligit, quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus aratrum saltem aliquod satelles istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli remanserunt? Quid ceteri Siculi? quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex agris eiecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? Quot praetorum innocentia sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac sedibus conlocetur?
Cicero HOME