monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69 > 16 > 34 > 63 > 36 > 68 > 70 > 54 > 17 > 65 > 12 > 47 > 43 > 79 > 56 > 16 > 7 > 57 > 36 > 49 > 31 > 23 > 63 > 52
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 51 <<<     >>> 53

Cicero, in Verrem, 2, 3, 52

1 Quid? tertio anno? LXXX, quem ad modum legatos Agyrinensis recitare ex publicis litteris audistis.2 Pro di immortales! si ex provincia tota cLxx aratores eiecisses, possesne severis iudicibus salvus esse? Vnus ager Agyrinensis cLxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam totius provinciae nonne facietis? Atque hoc peraeque in omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento, minus multis iugis remansisse, quod metuebant, si discessissent , ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane non solum ex agris, verum etiam ex civitatibus suis profugisse.3 Illi ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum, relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras misisset se decumas lege Hieronica venditurum, et nisi ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi semper sui causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et Apronio serere, impendere, laborare.4 Iam vero, iudices, si Siculorum fortunas neglegitis, si quem ad modum socii populi Romani a magistratibus nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi Romani causam suscipite atque defendite.5 Eiectos aratores esse dico, agros vectigalis vexatos atque exinanitos a Verre, populatam vastatamque provinciam: haec omnia doceo litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum.
Cicero HOME