monumenta.ch > Cicero > 51
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 50 <<< >>> 52
Cicero, in Verrem, 2, 3, 51
1 Vnde ergo hoc intellegi potest? Ex hoc maxime, quod ager decumanus provinciae Siciliae propter istius avaritiam desertus est. Neque id solum accidit uti minus multis iugis ararent , si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac fertilis desererent totasque arationes derelinquerent .2 Id adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum, propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quotannis apud magistratus publice subscribitur.3 Recita tandem, quot acceperit aratores agri Leontini Verres: LXXXIlII. Quot anno tertio profiteantur: xxxll.4 Duo et quinquaginta aratores ita video deiectos ut iis ne vicarii quidem successerint.5 Quot aratores adveniente te fuerunt agri Mutycensis? Videamus ex litteris publicis.6 CLXXXVII. Quid? anno tertio? LXXXVI. Centum et unum aratores unus ager istius iniuria desiderat, atque adeo nostra res publica, quoniam illa populi Romani vectigalia sunt, hunc tot patrum familias numerum desiderat et reposcit.7 Ager Herbitensis primo anno habuit aratores CCLII, tertio cxx: hinc CXXXII patres familias extorres profugerunt.8 Agyrinensis ager - quorum hominum, quam honestorum, quam locupletium! - CCL aratores habuit primo anno praeturae tuae.
Cicero HOME