monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57 > 15 > 13 > 8 > 21 > 2 > 78 > 14 > 50
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 49 <<<     >>> 51

Cicero, in Verrem, 2, 3, 50

1 Quid vero istae sibi quinquagesimae, quid porro nummorum accessiones volunt? quo id iure atque adeo quo id more fecisti? Nummos dabat arator.2 Quo modo aut unde? qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum aequa lege et condicione venibant.3 Is nummum dabat! Vnde? de frumento? quasi habuisset te praetore quod venderet. De vivo igitur erat aliquid resecandum, ut esset unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur.4 Iam id porro utrum libentes an inviti dabant? Libentes? amabant, credo, Apronium.5 Inviti? qua re nisi vi et malo cogebantur? Iam iste homo amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut terna milia nummum addebat; fiunt per triennium HS fortasse D milia .6 Hoc neque exemplo cuiusquam neque ullo iure fecit, neque eam pecuniam rettulit; neque hoc parvum crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam umquam excogitabit .7 Quod cum ita sit, audes dicere te magno decumas vendidisse, cum sit perspicuum te bona fortunasque aratorum non populi Romani, sed tui quaestus causa vendidisse? Vt si qui vilicus ex eo fundo qui sestertia dena meritasset, excisis arboribus ac venditis, demptis tegulis, instrumento, pecore abalienato, domino xx milia nummum pro x miserit, sibi alia praeterea centum confecerit, primo dominus ignarus incommodi sui gaudeat vilicoque delectetur, quod tanto plus [sibi] mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas res quibus fundi fructus et cultura continetur amotas et venditas, summo supplicio vilicum adficiat et secum male actum putet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas vendidisse C. Verrem quam innocentissimum hominem cui iste successit, C. Sacerdotem , putat se bonum in arationibus fructibusque suis habuisse custodem ac vilicum; cum senserit istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia sua sustulisse, arationes et agros vectigalis vastasse atque exinanisse, ipsum maximos quaestus praedasque fecisse, intelleget secum actum esse pessime, istum autem summo supplicio dignum existimabit.
Cicero HOME