1 Professio est agri Leontini ad iugerum xxx; haec sunt ad tritici medimnum xc, id est mod.2 DXXXX; deductis tritici mod.3 CCXVI, quanti decumae venierunt, reliqua sunt tritici CCCXXIIII. Adde totius summae DXXXX milium mod.4 tris quinquagesimas; fit tritici mod.5 XXXIICCCC (ab omnibus enim ternae praeterea quinquagesimae exigebantur); sunt haec iam ad CCCLX mod.6 tritici.7 At ego cccc lucri facta esse dixeram; non enim duco in hac ratione eos quibus ternis medimnis non est licitum decidere.8 Verum ut hac ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula medimna multi HS binos, multi HS singulos semis accessionis cogebantur dare, qui minimum, singulos nummos.9 Minimum ut sequamur, quoniam xc med.10 duximus, accedant eo novo pessimoque exemplo HS xc. 11 Hic mihi etiam dicere audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem agro dimidio ipse plus abstulerit quam populo Romano miserit? CCXVI decumas agri Leontini vendidisti; si ex lege, magno; si ut lex esset libido tua , si ut quae dimidiae essent decumae vocarentur, parvo vendidisti; multo enim pluris fructus annui Siciliae venire potuerunt, si id te senatus aut populus Romanus facere voluisset.12 Etenim decumae saepe tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti nunc lege Verria venierunt.13 Cedo mihi C. Norbani decumas venditas.14 C. NORBANI DECVMAE VENDITAE AGRI LEONTINI. Atqui tum neque iudicium de modo iugerum dabatur, neque erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decumanus ediderat, nec beneficium petebatur a decumano, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec nummorum accessionem cogebatur arator dare nec ternas quinquagesimas frumenti addere: et tamen populo Romano magnus frumenti numerus mittebatur.