monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94 > 61 > 20 > 3 > 16 > 21 > 40 > 65 > 16 > 48
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 47 <<<     >>> 49

Cicero, in Verrem, 2, 3, 48

1 Erravit an potius insanivit Apronius? Immo tum insanisset, si aratoribus id quod deberent licitum esset, et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare.2 Si ostendam minus tribus medimnis in iugerum neminem dedisse decumae, concedes, opinor, ut cum decumo fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse. Atque hoc in benefici loco petitum est ab Apronio, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret.3 Nam cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum nullum , sed ne paleae quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in primis honestum ac nobilem, Andronem Centuripinum, legarunt ad Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc iudicium legatum et testem Centuripina civitas misit), ut is apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab aratoribus Centuripinis ne amplius in iugera singula quam terna medimna exigeret. 4 Hoc vix ab Apronio in summo beneficio pro iis qui etiam tum incolumes erant impetratum est.5 Id cum impetrabatur, hoc videlicet impetrabatur, ut pro singulis decumis ternas decumas dare liceret.6 Quodsi tua res non ageretur, a te potius postularent ne amplius quam singulas, quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas darent.7 Nunc ut hoc tempore ea quae regie seu potius tyrannice statuit in aratores Apronius praetermittam, neque eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod benefici gratiaeque causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.
Cicero HOME