monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94 > 61 > 20 > 3 > 16 > 21 > 40 > 65 > 16 > 48 > 31 > 13 > 15 > 3 > 47 > 97 > 43 > 44
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 43 <<<     >>> 45

Cicero, in Verrem, 2, 3, 44

1 Duarum mihi civitatum reliquos feci agros, iudices, fere optimos ac nobilissimos, Aetnensem et Leontinum .2 Horum ego agrorum missos faciam quaestus trienni; unum annum eligam, quo facilius id quod institui explicare possim.3 Sumam annum tertium, quod et recentissimus est et ab isto ita administratus ut, cum se certe decessurum videret, non laboraret si aratorem nullum in Sicilia omnino esset relicturus.4 Agri Aetnensis et Leontini decumas agemus.5 Attendite, iudices, diligenter.6 Agri sunt feraces, annus tertius, decumanus Apronius. 7 De Aetnensibus perpauca dicam; dixerunt enim ipsi priore actione publice.8 Memoria tenetis Artemidorum Aetnensem, legationis eius principem, publice dicere Apronium venisse Aetnam cum Veneriis; vocasse ad se magistratus , imperasse ut in foro sibi medio lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico, sed etiam de publico convivari; cum in eius conviviis symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, retineri solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quantum Apronius imperasset. 9 Audistis haec, iudices; quae nunc ego omnia praetereo et relinquo.10 Nihil de luxuria Aproni loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto licentia , nihil de singulari nequitia ac turpitudine: tantum de quaestu ac lucro dicam unius agri et unius anni , quo facilius vos coniecturam de triennio et de tota Sicilia facere possitis. Sed mihi Aetnensium brevis est ratio ; ipsi enim venerunt, ipsi publicas litteras deportaverunt ; docuerunt vos quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris, Apronius.11 Id, quaeso, ex ipsorum testimonio cognoscite.
Cicero HOME