monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41 > 33 > 57 > 4 > 19 > 55 > 51 > 42
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 41 <<< >>> 43
Cicero, in Verrem, 2, 3, 42
1 Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui.2 Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent .3 Adpositus erat Venuleius quidam qui emeret.4 Is liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt.5 Addicitur Venuleio tritici medimnum VIII milibus. Legatus Posidorus renuntiat.6 Cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod.7 vll et praeterea HS II: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videatur .8 Cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium.9 TABVLAE THERMITANORVM ET TESTIMONIVM. Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. Recita et decretum de tributis et publicum testimonium.10 SENATVS CONSVLTVM DE TRIBVTO CONFERVNDO. TESTIMONIVM IMACHARENSIVM. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med.11 VIIICC, Apronio coacti sunt dare tritici modium XVIII et HS III milia.12 Quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano.13 Nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quaestus decederent.
Cicero HOME