monumenta.ch > Cicero > 59 > 41
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 40 <<<     >>> 42

Cicero, in Verrem, 2, 3, 41

1 Hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem sciebas, iudicare? Antea cum equester ordo iudicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publicanis; ornabant eos qui in operis erant; quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur; neque tantum illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque fecissent.2 Retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putasset, ab universo ordine malo dignus iudicaretur: tu sic ordinem senatorium despexisti, sic ad iniurias libidinesque tuas omnia coaequasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis qui habitarent in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent, iudices reicere ut illud non cogitares tamen , ad eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sese despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam.3 Quod mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem pati pudentes ac viri boni difficillime possunt. 4 Spoliasti Siculos; solent enim muti esse in iniuriis suis .5 Vexasti negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt.6 Equites Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare? Quid? cum senatores summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc, 'Cedo mihi etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad contumeliam improborum natum esse videatur?' Neque hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. In C. Cassio, clarissimo et fortissimo viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas haberet arationes in Leontino, frumentum omne decumanos auferre iusserit.7 Hunc tu in hac causa testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes providisti. 8 Vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum.9 Multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videatur .10 In hac tam misera et iniqua condicione vitae ne hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi esse videamur?
Cicero HOME