monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 39 <<< >>> 41
Cicero, in Verrem, 2, 3, 40
1 Quid? Halicyenses, quorum incolae decumas dant, ipsi agros immunis habent, nonne huic eidem Turpioni, cum decumae c med.2 venissent, HS xv dare coacti sunt? Si id quod maxime vis posses probare, haec ad decumanos lucra venisse, nihil te attigisse, tamen hae pecuniae per vim atque iniuriam tuam captae et conciliatae tibi fraudi ac damnationi esse deberent; cum vero hoc nemini persuadere possis, te tam amentem fuisse ut Apronium et Turpionem, servos homines, tuo liberumque tuorum periculo divites fieri velles, dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis haec tibi omnis pecunia quaesita sit? Segestam item ad immunem civitatem Venerius Symmachus decumanus immittitur.3 Is ab isto litteras adfert, ut sibi contra omnia senatus consulta, contra omnia iura , contraque legem Rupiliam extra forum vadimonium promittant aratores.4 Audite litteras quas ad Segestanos miserit.5 LITTERAE C. VERRIS. Hic Venerius quem ad modum aratores eluserit, ex una pactione hominis honesti gratiosique cognoscite; in eodem enim genere sunt cetera. 6 Diocles est Panhormitanus, Phimes cognomine, homo inlustris ac nobilis .7 Arabat is agrum conductum in Segestano; nam commercium in eo agro nemini est; conductum habebat HS sex milibus.8 Pro decuma , cum pulsatus a Venerio esset, decidit HS xvi et medimnis DCLIIII. Id ex tabulis ipsius cognoscite.9 NOMEN DIOCLIS PANHORMITANI. Huic eidem Symmacho C. Annaeus Brocchus senator, homo eo splendore, ea virtute, qua omnes existimatis, nummos praeter frumentum coactus est dare.10 Venerione servo te praetore talis vir, senator populi Romani, quaestui fuit?
Cicero HOME