monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57 > 15 > 13 > 8 > 21 > 2 > 78 > 14 > 50 > 76 > 14 > 10 > 11 > 36 > 51 > 55 > 49 > 39
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 38 <<<     >>> 40

Cicero, in Verrem, 2, 3, 39

1 Quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? Addicuntur decumae M. Caesio, cum adessent legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus numerare HS XXII. Quid hoc est? quae est ista praeda, quae vis, quae direptio sociorum? Si erat Heraclio ab senatu mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse. 2 Cognoscite renuntiationem ex litteris publicis.3 Recita.4 Ex LITTERIS PVBLICIS .5 Quo senatus consulto erat hoc legato permissum? Nullo.6 Cur fecit? Coactus est.7 Quis hoc dicit? Tota civitas.8 Recita testimonium publicum.9 TESTIMONIVM PVBLICVM. Ab hac eadem civitate anno secundo simili ratione extortam esse pecuniam et Sex. Vennonio datam ex eodem testimonio cognovistis.10 At Amestratinos, homines tenuis, cum eorum decumas medimnis DCCC vendidisses Bariobali Venerio - cognoscite nomina publicanorum! - cogis eos plus lucri addere quam quanti venierant, cum magno venissent.11 Dant Bariobali medimna DCCCL , HS MD. Profecto numquam iste tam amens fuisset ut ex agro populi Romani plus frumenti servo Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis ea praeda servi nomine ad istum ipsum perveniret. 12 Petrini, cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invitissimi P. Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui iniuriarum Sacerdote praetore damnatus est, HS lii dare coacti sunt.13 Itane dissolute decumas vendidisti ut, cum esset medimnum HS xv, venissent autem decumae medimnum III, hoc est HS xxxxv, lucri decumano HS r.ll darentur? At permagno decumas eius agri vendidisti.14 Videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis pecuniam ereptam.
Cicero HOME