monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69 > 16 > 34 > 63 > 36 > 68 > 70 > 54 > 17 > 65 > 12 > 47 > 43 > 79 > 56 > 16 > 7 > 57 > 36
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 35 <<< >>> 37
Cicero, in Verrem, 2, 3, 36
1 Atque in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est Tertiae , tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS MD, coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite.2 Recita.3 TESTMIONIVM PVBLICUM. Audistis quanti decumas acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se vendidisse rettulerit.4 LEX DECVMIS VENDVNDIS C. VERRE PR. Hoc nomine videtis tritici modium CI3 CI3 CI3 de capite esse dempta, quae cum de populi Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit.5 Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? Ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? Non eripiet .6 Sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere? Itaque hoc mihi reservabo genus totum integrum : ad illam quam institui causam frumenti ac decumarum revertar.7 Qui cum agros maximos et feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari.
Cicero HOME