monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38 > 19 > 70 > 67 > 27 > 14 > 14 > 6 > 32 > 25 > 50 > 63 > 6 > 44 > 34 > 59 > 55 > 29 > 37 > 8 > 64 > 35
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 34 <<<     >>> 36

Cicero, in Verrem, 2, 3, 35

1 Qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud quod praeterii non omnino relinquendum videtur.2 Nam, per deos immortalis, quod de capite iste dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur? Vnus adhuc fuit post Romam conditam, - di immortales faxint, ne sit alter! - cui res publica totam se traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla.3 Hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere.4 Eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus consultis reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent.5 Statuit senatus hoc ne illi quidem esse licitum cui concesserat omnia, a populo factarum quaesitarumque rerum summas imminuere. 6 Illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? Ille, de quo legem populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam pro lege esse voluisti? In illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?
Cicero HOME