monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43 > 84 > 77 > 66 > 45 > 5 > 22 > 31 > 55 > 38 > 25 > 26 > 13 > 32
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 31 <<<     >>> 33

Cicero, in Verrem, 2, 3, 32

1 Etenim deinceps videamus Herbitensis civitas honesta et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto ac vexata sit.2 At quorum hominum! summorum aratorum, remotissimorum a foro, iudiciis, controversiis, quibus parcere et consulere, homo impurissime, et quod genus hominum studiosissime conservare debuisti.3 Primo anno venierunt eius agri decumae tritici modium XVIII Atidius, istius item minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine cum venisset Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri dare tritici modium XXXVIII DCCC , cum decumae venissent tritici modium XVIII. Atque hoc tantum lucri coguntur dare publice tum cum iam privatim aratores ex agris spoliati atque exagitati decumanorum iniuriis profugissent. 4 Anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium XXVDCCC et ipse Herbitam cum illa sua praedonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium XXI et accessionis HS oo oo.5 De accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit?
Cicero HOME