monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69 > 16 > 34 > 63 > 36 > 68 > 70 > 54 > 17 > 65 > 12 > 47 > 43 > 79 > 56 > 16 > 7 > 57 > 36 > 49 > 31
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 30 <<<     >>> 32

Cicero, in Verrem, 2, 3, 31

1 Quid est hoc? tanto numero frumenti lucri nomine imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur ut probetur frumentum? An poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri licebat? Frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur.2 Non est satis; nummi praeterea imperantur.3 Dantur.4 Parum est.5 Pro decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari.6 Ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum XXXIII et praeterea HS LX. At haec obscura sunt ? aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt! Cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis.7 Recita.8 LITTERAE PUBLICAE, TESTlMONIVM PVBLICLUM. Animadvertistis in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur.9 Vni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non potest ; tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, tanta religio in testimonio. Verum non una te tantum , sed universae similibus adflictae iniuriis et incommodis civitates legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.
Cicero HOME