monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94 > 61 > 20 > 3 > 16 > 21 > 40 > 65 > 16 > 48 > 31 > 13 > 15 > 3 > 47 > 97 > 43 > 44 > 36 > 4 > 48 > 30
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 29 <<<     >>> 31

Cicero, in Verrem, 2, 3, 30

1 Accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia perspexit , redemptorem decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse.2 Imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent.3 Si magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere? Esto, putabas: quam ob rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare? Quid tum? Apronio , deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare.4 Putatote Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur.5 Imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri tritici medimnum XXXIII. Quid est hoc ? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris imperio donare Apronio cogitur .6 Tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit datum? Profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS DC postea.7 Magna praeda videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a patronis, ab consulibus , ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse. 8 Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS.
Cicero HOME