monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7 > 69 > 26 > 2 > 13 > 54 > 60 > 53 > 9 > 6 > 47 > 34 > 1 > 91 > 19 > 65 > 29
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 28 <<< >>> 30
Cicero, in Verrem, 2, 3, 29
1 Haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant.2 Quantum Apronius edidisset deberi, tantum ex edicto dandum erat. Etiamne si plus edidisset quam quantum natum esset? Etiam, quando magistratus ex istius edicto exigere debebant. At arator repetere poterat.3 Verum Artemidoro recuperatore. Quid si minus dedisset arator quam poposcisset Apronius? Iudicium in aratorem in quadruplum.4 Ex quo iudicum numero? Ex cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum.5 Quid amplius? Minus te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod adversus edictum feceris.6 Ex quo numero? Ex eadem cohorte.7 Quid erit extremum? Si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris , - nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse? - virgis te ad necem caedi necesse erit.8 His legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbitretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque aratorum? Virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt.
Cicero HOME