monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7 > 69 > 26
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 25 <<< >>> 27
Cicero, in Verrem, 2, 3, 26
1 Iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas in vestra antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? iam videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum antea furta rapinas iniquitates ignominiasque perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus iniuriarum contumeliarumque perferre ? Iam omnes intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae nulla ratione eripi possit.2 Tot iudiciis interfuistis, tot homines nocentis et improbos accusatos et vestra et superiorum memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in tanta impudentia esse versatum ? Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; publice sibi convivia parari , sterni triclinia, et in foro sterni iubebat; eo vocari homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum vivere nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur.3 Haec tu, omnium mortalium profligatissime ac perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo fieri paterere atque concederes? Tantum apud te quaestus Aproni, tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum cogitatioque tangeret? Cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit.4 Videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, alios autem verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi.5 Quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriae leges , iudicia? [socios fidelis, provincia suburbana]. Nonne omnia potius eius modi sunt quae, si Athenio rex fugitivorum vicisset, in Sicilia non fecisset? Non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta.
Cicero HOME