monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43 > 84 > 77 > 66 > 45 > 5 > 22 > 31 > 55 > 38 > 25
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 24 <<< >>> 26
Cicero, in Verrem, 2, 3, 25
1 Nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam , equite Romano spectato atque honesto? Clara res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima.2 Qui cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum.3 Refertur eius sermo ad Apronium.4 Enim vero iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus audisse.5 Mittit ad hominem Venerios.6 Hoc quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse decumanum, si hoc mediocre argumentum videri potest istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum.7 Adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodum cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio quod in foro Aetnae straverat recubuisset.8 Statuitur LolIius in illo tempestivo gladiatorum convivio. 9 Non mehercule haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimans gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus.10 Statuitur, ut dico, eques Romanus annos prope Lxxxx natus in Aproni convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaret .11 'Quid est, Lolli?' inquit; 'tu nisi malo coactus recte facere nescis?' Homo quid ageret, taceret responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus nesciebat.12 Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos Lolli haec omnia ferebant.13 Ridere convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino ac ludo non risisse qui nunc in periculo atque exitio suo risum tenere non possit .14 Ne multa, iudices: his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse. 15 Lollius aetate et morbo impeditus ad testimonium dicendum venire non potuit.16 Quid opus est Lollio? Nemo hoc nescit, nemo tuorum amicorum, nemo abs te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum hoc dicet audire.17 M. Lollius, filius eius , adulescens lectissimus, praesto est: huius verba audietis.18 Nam Q. Lollius, eius filius, qui Calidium accusavit, adulescens et bonus et fortis et in primis disertus, cum his iniuriis contumeliisque commotus in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est.19 Cuius mortis causam fugitivi sustinent, re quidem vera nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus quod habere clausa non potuerit sua consilia de Verre.20 Iste porro non dubitabat quin is, qui alium antea studio adductus accusasset, sibi advenienti praesto esset futurus, cum esset parentis iniuriis et domestico dolore commotus.
Cicero HOME