monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43 > 84 > 77 > 66 > 45 > 5 > 22
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 21 <<< >>> 23
Cicero, in Verrem, 2, 3, 22
1 Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro profugerat.2 Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione.3 Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. Dabat iste iudicium, SI PARERET IVGERA EIVS FVNDI PLVRA ESSE QVAM COLONVS ESSET PROFESSVS, tum uti Xeno damnaretur.4 Dicebat ille non modo se non arasse , id quod satis erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse.5 Defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius.6 Iste nihilo minus iudicium HS IDDD dabat.7 Ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium se accepturum esse dicebat.8 Tum iste maxima voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudicetur hominem ut adservent ; cum iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul ait , se non putare illum, si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum.9 Hac ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.
Cicero HOME