monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40 > 20
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 3, 19 <<<     >>> 21

Cicero, in Verrem, 2, 3, 20

1 Audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos.2 Nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarint , nisi hoc.3 Nam socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos, - quod isto praetore fuit novum genus publicanorum, - ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administros rapinarum fuisse dico . 4 'Quo modo hoc doces?' Quo modo ex illa locatione columnarum docui istum esse praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset.5 Quis enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque insequar longius.6 Iniqua lege vendebas, quo pluris venderes.7 Cur addictis iam et venditis decumis, cum iam ad summam decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta? Nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut ante Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet , haec omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei publicae causa faceres, in vendundo essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti . 8 Illud vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarum periculum neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac diripi? Profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te totam abalienari provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos tibi inimicissimos fieri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae cupiditas ac praesens illa praeda superaret. 9 Etenim quoniam summam ac numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum expromere , singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite.
Cicero HOME